Epistola ad Galatas*

Caput 5: Versus 2

Si circumcidamini.Circumcisio et caetera legalia ita natis et institutis non sunt noxia, licet non necessaria, magis noxium erat prohibere quasi noxia. Gentiles vero ad talia non sunt cogendi. Sed si nolunt eis congruere, ut Timotheus, non sunt prohibendi, sed si in his confidunt, sunt perditi; licet his ergo illa tenere ne videantur improbata potius quam terminata. Gentibus vero non sunt imponenda, ne videantur aut non causa promittenti Christi, instituta, aut adhuc promittere, sed cessando jam patent signa futuri fuisse, quae cum honore paulatim deserendo erant sepelienda, non ut sacrilegia gentium fugienda.
(* Traductions européennes)